Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. tu mihi sola places: placeam tibi, Cynthia, s:
  2. hic erit et patrio nomine pluris amor.
  1. eripitur nobis iam pridem cara puella:
  2. et tu me lacrimas fundere, amice, vetas?
  3. nullae sunt inimicitiae nisi amoris acerbae:
  4. ipsum me iugula, lenior hostis ero.
  5. possum ego in alterius positam spectare lacerto?
  6. nec mea dicetur, quae modo dicta mea est?
  7. omnia vertuntur: certe vertuntur amores:
  8. vinceris aut vincis, haec in amore rota est.