Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. me iuvenum pictae facies, me nomina laedunt,
  2. me tener in cunis et sine voce puer;
  3. me laedet, si multa tibi dabit oscula mater,
  4. me soror et cum quae dormit amica simul:
  5. omnia me laedent: timidus sum (ignosce timori)
  6. et miser in tunica suspicor esse virum.
  7. his olim, ut fama est, vitiis ad proelia ventum est,
  8. his Troiana vides funera principiis;
  9. aspera Centauros eadem dementia iussit
  10. frangere in adversum pocula Pirithoum.
  11. cur exempla petam Graium? tu criminis auctor
  12. nutritus duro, Romule, lacte lupae:
  13. tu rapere intactas docuisti impune Sabinas:
  14. per te nunc Romae quidlibet audet Amor.
  15. felix Admeti coniunx et lectus Vlixis,
  16. et quaecumque viri femina limen amat!