Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. quin etiam falsos fingis tibi saepe propinquos,
  2. oscula nec desunt qui tibi iure ferant.
  3. me iuvenum pictae facies, me nomina laedunt,
  4. me tener in cunis et sine voce puer;
  5. me laedet, si multa tibi dabit oscula mater,
  6. me soror et cum quae dormit amica simul:
  7. omnia me laedent: timidus sum (ignosce timori)
  8. et miser in tunica suspicor esse virum.
  9. his olim, ut fama est, vitiis ad proelia ventum est,
  10. his Troiana vides funera principiis;
  11. aspera Centauros eadem dementia iussit
  12. frangere in adversum pocula Pirithoum.
  13. cur exempla petam Graium? tu criminis auctor
  14. nutritus duro, Romule, lacte lupae:
  15. tu rapere intactas docuisti impune Sabinas:
  16. per te nunc Romae quidlibet audet Amor.
  17. felix Admeti coniunx et lectus Vlixis,
  18. et quaecumque viri femina limen amat!
  19. templa Pudicitiae quid opus statuisse puellis,