Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- sed non immerito! velavit aranea fanum
- et mala desertos occupat herba deos.
- quos igitur tibi custodes, quae limina ponam,
- quae numquam supra pes inimicus eat?
- nam nihil invitae tristis custodia prodest:
- quam peccare pudet, Cynthia, tuta sat est.
- nos uxor numquam, numquam seducet amica:
- semper amica mihi, semper et uxor eris.
- gavisa est certe sublatam Cynthia legem,
- qua quondam edicta flemus uterque diu,
- ni nos divideret: quamvis diducere amantis
- non queat invitos Iuppiter ipse duos.
- 'At magnus Caesar.' sed magnus Caesar in armis:
- devictae gentes nil in amore valent.
- nam citius paterer caput hoc discedere collo
- quam possem nuptae perdere more faces,
- aut ego transirem tua limina clausa maritus,
- respiciens udis prodita luminibus.
- a mea tum qualis caneret tibi tibia somnos,
- tibia, funesta tristior illa tuba!