Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- turpia sub tacita condita laetitia!
- non istis olim variabant tecta figuris:
- tum paries nullo crimine pictus erat.
- sed non immerito! velavit aranea fanum
- et mala desertos occupat herba deos.
- quos igitur tibi custodes, quae limina ponam,
- quae numquam supra pes inimicus eat?
- nam nihil invitae tristis custodia prodest:
- quam peccare pudet, Cynthia, tuta sat est.
- nos uxor numquam, numquam seducet amica:
- semper amica mihi, semper et uxor eris.
- gavisa est certe sublatam Cynthia legem,