Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. nequitiaeque suae noluit esse rudis.
  2. a gemat, in terris, ista qui protulit arte
  3. turpia sub tacita condita laetitia!
  4. non istis olim variabant tecta figuris:
  5. tum paries nullo crimine pictus erat.
  6. sed non immerito! velavit aranea fanum
  7. et mala desertos occupat herba deos.
  8. quos igitur tibi custodes, quae limina ponam,
  9. quae numquam supra pes inimicus eat?
  10. nam nihil invitae tristis custodia prodest: