Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. per te nunc Romae quidlibet audet Amor.
  2. felix Admeti coniunx et lectus Vlixis,
  3. et quaecumque viri femina limen amat!
  4. templa Pudicitiae quid opus statuisse puellis,
  5. si cuivis nuptae quidlibet esse licet?
  6. quae manus obscenas depinxit prima tabellas
  7. et posuit casta turpia visa domo,
  8. illa puellarum ingenuos eorrupit ocellos
  9. nequitiaeque suae noluit esse rudis.
  10. a gemat, in terris, ista qui protulit arte
  11. turpia sub tacita condita laetitia!
  12. non istis olim variabant tecta figuris:
  13. tum paries nullo crimine pictus erat.
  14. sed non immerito! velavit aranea fanum
  15. et mala desertos occupat herba deos.
  16. quos igitur tibi custodes, quae limina ponam,
  17. quae numquam supra pes inimicus eat?
  18. nam nihil invitae tristis custodia prodest:
  19. quam peccare pudet, Cynthia, tuta sat est.
  20. nos uxor numquam, numquam seducet amica: