Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. me laedet, si multa tibi dabit oscula mater,
  2. me soror et cum quae dormit amica simul:
  3. omnia me laedent: timidus sum (ignosce timori)
  4. et miser in tunica suspicor esse virum.
  5. his olim, ut fama est, vitiis ad proelia ventum est,
  6. his Troiana vides funera principiis;
  7. aspera Centauros eadem dementia iussit
  8. frangere in adversum pocula Pirithoum.
  9. cur exempla petam Graium? tu criminis auctor
  10. nutritus duro, Romule, lacte lupae:
  11. tu rapere intactas docuisti impune Sabinas:
  12. per te nunc Romae quidlibet audet Amor.
  13. felix Admeti coniunx et lectus Vlixis,
  14. et quaecumque viri femina limen amat!
  15. templa Pudicitiae quid opus statuisse puellis,
  16. si cuivis nuptae quidlibet esse licet?
  17. quae manus obscenas depinxit prima tabellas
  18. et posuit casta turpia visa domo,
  19. illa puellarum ingenuos eorrupit ocellos
  20. nequitiaeque suae noluit esse rudis.