Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. me laedet, si multa tibi dabit oscula mater,
  2. me soror et cum quae dormit amica simul:
  3. omnia me laedent: timidus sum (ignosce timori)
  4. et miser in tunica suspicor esse virum.
  5. his olim, ut fama est, vitiis ad proelia ventum est,
  6. his Troiana vides funera principiis;
  7. aspera Centauros eadem dementia iussit
  8. frangere in adversum pocula Pirithoum.
  9. cur exempla petam Graium? tu criminis auctor
  10. nutritus duro, Romule, lacte lupae: