Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. me tener in cunis et sine voce puer;
  2. me laedet, si multa tibi dabit oscula mater,
  3. me soror et cum quae dormit amica simul:
  4. omnia me laedent: timidus sum (ignosce timori)
  5. et miser in tunica suspicor esse virum.
  6. his olim, ut fama est, vitiis ad proelia ventum est,
  7. his Troiana vides funera principiis;
  8. aspera Centauros eadem dementia iussit
  9. frangere in adversum pocula Pirithoum.
  10. cur exempla petam Graium? tu criminis auctor