Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. quid si non constans illa et tam certa fuisset?
  2. posses in tanto vivere flagitio?
  3. tu mihi vel ferro pectus vel perde veneno:
  4. a domina tantum te modo tolle mea.
  5. te socium vitae, te corporis esse licebit,
  6. te dominum admitto rebus, amice, meis:
  7. lecto te m, lecto te deprecor uno:
  8. rivalem possum non ego ferre Iovem.
  9. ipse meas s quod nil est, aemulor umbras,
  10. stultus, quod stulto saepe timore tremo.
  11. una tamen causa est, qua crimina tanta remitto,
  12. errabant multo quod tua verba mero.