Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. Icare, Cecropiis merito iugulate colonis,
  2. pampineus nosti quam sit amarus odor!
  3. tuque o Eurytion vino Centaure peristi,
  4. nec non Ismario tu, Polypheme, mero.
  5. vino forma perit, vino corrumpitur aetas,
  6. vino saepe suum nescit amica virum.
  7. me miserum, ut multo nihil est mutata Lyaeo!
  8. iam bibe: formosa es: nil tibi vina nocent,
  9. cum tua praependent demissae in pocula sertae,
  10. et mea deducta carmina voce legis.
  11. largius effuso madeat tibi mensa Falerno,
  12. spumet et aurato mollius in calice.
  13. nulla tamen lecto recipit se sola libenter:
  14. est quiddam, quod vos quaerere cogat Amor.
  15. semper in absentis felicior aestus amantis:
  16. elevat assiduos copia longa viros.
  1. CVR quisquam faciem dominae iam credat Amori?
  2. sic erepta mihi paene puella mea est.
  3. expertus dico, nemo est in amore fidelis:
  4. formosam raro non sibi quisque petit.