Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. quod si tu Graias es tuque imitata Latinas,
  2. semper vive meo libera iudicio!
  1. TRISTIA iam redeunt iterum sollemnia nobis:
  2. Cynthia iam noctes est operata decem.
  3. atque utinam pereant, Nilo quae sacra tepente
  4. misit matronis Inachis Ausoniis!
  5. quae dea tam cupidos totiens divisit amantis,
  6. quaecumque illa fuit, semper amara fuit.
  7. tu certe Iovis occultis in amoribus, Io,
  8. sensisti multas quid sit inire vias,