Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. dic mihi, quis potuit lectum servare pudicum,
  2. quae dea cum solo vivere sola deo?
  3. uxorem quondam magni Minois, ut aiunt,
  4. corrupit torui candida forma bovis;
  5. nec minus aerato Danae circumdata muro
  6. non potuit magno casta negare Iovi.
  7. quod si tu Graias es tuque imitata Latinas,
  8. semper vive meo libera iudicio!
  1. TRISTIA iam redeunt iterum sollemnia nobis:
  2. Cynthia iam noctes est operata decem.
  3. atque utinam pereant, Nilo quae sacra tepente
  4. misit matronis Inachis Ausoniis!