Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. quam facere, ut nostrae nolint peccare puellae:
  2. hic mos Saturno regna tenente fuit,
  3. et cum Deucalionis aquae fluxere per orbem,
  4. et post antiquas Deucalionis aquas.
  5. dic mihi, quis potuit lectum servare pudicum,
  6. quae dea cum solo vivere sola deo?
  7. uxorem quondam magni Minois, ut aiunt,
  8. corrupit torui candida forma bovis;
  9. nec minus aerato Danae circumdata muro
  10. non potuit magno casta negare Iovi.
  11. quod si tu Graias es tuque imitata Latinas,
  12. semper vive meo libera iudicio!
  1. TRISTIA iam redeunt iterum sollemnia nobis:
  2. Cynthia iam noctes est operata decem.
  3. atque utinam pereant, Nilo quae sacra tepente
  4. misit matronis Inachis Ausoniis!
  5. quae dea tam cupidos totiens divisit amantis,
  6. quaecumque illa fuit, semper amara fuit.
  7. tu certe Iovis occultis in amoribus, Io,
  8. sensisti multas quid sit inire vias,