Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. sin autem longo nox una aut altera lusu
  2. consumpta est, non me crimina parva movent.
  3. Tyndaris externo patriam mutavit amore,
  4. et sine decreto viva reducta domum est.
  5. ipsa Venus fertur corrupta libidine Martis,
  6. nec minus in caelo semper honesta fuit.
  7. quamvis Ida Parim pastorem dicat amasse
  8. atque inter pecudes accubuisse deam,
  9. hoc et Hamadryadum spectavit turba sororum
  10. Silenique senes et pater ipse chori;
  11. cum quibus Idaeo legisti poma sub antro,
  12. supposita excipiens, Nai, caduca manu.