Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. non tua deprenso damnata est fama veneno:
  2. testis eris puras, Phoebe, videre manus.
  3. sin autem longo nox una aut altera lusu
  4. consumpta est, non me crimina parva movent.
  5. Tyndaris externo patriam mutavit amore,
  6. et sine decreto viva reducta domum est.
  7. ipsa Venus fertur corrupta libidine Martis,
  8. nec minus in caelo semper honesta fuit.
  9. quamvis Ida Parim pastorem dicat amasse
  10. atque inter pecudes accubuisse deam,
  11. hoc et Hamadryadum spectavit turba sororum
  12. Silenique senes et pater ipse chori;
  13. cum quibus Idaeo legisti poma sub antro,
  14. supposita excipiens, Nai, caduca manu.
  15. an quisquam in tanto stuprorum examine quaerit
  16. 'Cur haec tam dives? quis dedit? unde dedit?'
  17. o nimium nostro felicem tempore Romam,
  18. si contra mores una puella facit!
  19. haec eadem ante illam iam impune et Lesbia fecit:
  20. quae sequitur, certe est invidiosa minus.