Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. in nemus et Triviae lumina ferre deae.
  2. scilicet umbrosis sordet Pompeia columnis
  3. porticus, aulaeis nobilis Attalicis,
  4. et platanis creber pariter surgentibus ordo,
  5. flumina sopito quaeque Marone cadunt,
  6. et leviter nymphis tota crepitantibus urbe
  7. cum subito Triton ore recondit aquam.
  8. falleris, ista tui furtum via monstrat amoris:
  9. non urbem, demens, lumina nostra fugis!
  10. nil agis, insidias in me componis inanis,
  11. tendis iners docto retia nota mihi.
  12. sed de me minus est: famae iactura pudicae
  13. tanta tibi miserae, quanta meretur, erit.
  14. nuper enim de te nostras me laedit ad auris
  15. rumor, et in tota non bonus urbe fuit.
  16. sed tu non debes inimicae credere linguae:
  17. semper formosis fabula poena fuit.
  18. non tua deprenso damnata est fama veneno:
  19. testis eris puras, Phoebe, videre manus.
  20. sin autem longo nox una aut altera lusu