Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. rorida muscosis antra tenere iugis.
  2. illic aspicies scopulis haerere Sorores
  3. et canere antiqui dulcia furta Iovis,
  4. ut Semela est combustus, ut est deperditus Io,
  5. denique ut ad Troiae tecta volarit avis.
  6. quod si nemo exstat qui vicerit Alitis arma,
  7. communis culpae cur reus unus agor?
  8. nec tu Virginibus reverentia moveris ora:
  9. hic quoque non nescit quid sit amare chorus;
  10. si tamen Oeagri quaedam compressa figura
  11. Bistoniis olim rupibus accubuit.
  12. hic ubi me prima statuent in parte choreae,
  13. et medius docta cuspide Bacchus erit,
  14. tum capiti sacros patiar pendere corymbos:
  15. nam sine te nostrum non valet ingenium.
  1. QVAERIS, cur veniam tibi tardior? aurea Phoebi
  2. porticus a magno Caesare aperta fuit.
  3. tantam erat in speciem Poenis digesta columnis,
  4. inter quas Danai femina turba senis.
  5. hic equidem Phoebo visus mihi pulchrior ipso