Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- mi nemo obiciat. libeat tibi, Cynthia, mecum
 - rorida muscosis antra tenere iugis.
 - illic aspicies scopulis haerere Sorores
 - et canere antiqui dulcia furta Iovis,
 - ut Semela est combustus, ut est deperditus Io,
 - denique ut ad Troiae tecta volarit avis.
 - quod si nemo exstat qui vicerit Alitis arma,
 - communis culpae cur reus unus agor?
 - nec tu Virginibus reverentia moveris ora:
 - hic quoque non nescit quid sit amare chorus;
 - si tamen Oeagri quaedam compressa figura
 - Bistoniis olim rupibus accubuit.
 - hic ubi me prima statuent in parte choreae,
 - et medius docta cuspide Bacchus erit,
 - tum capiti sacros patiar pendere corymbos:
 - nam sine te nostrum non valet ingenium.