Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. Europae atque Asiae causa puella fuit:
  2. nunc, Pari, tu sapiens et tu, Menelae, fuisti,
  3. tu quia poscebas, tu quia lentus eras.
  4. digna quidem facies, pro qua vel obiret Achilles;
  5. vel Priamo belli causa probanda fuit.
  6. si quis vult fama tabulas anteire vetustas,
  7. hic dominam exemplo ponat in arte meam:
  8. sive illam Hesperiis, sive illam ostendet Eois,
  9. uret et Eoos, uret et Hesperios.
  10. his saltem ut tenear iam finibus! aut mihi, si quis,