Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. post Helenam haec terris forma secunda redit.
  2. hac ego nunc mirer si flagret nostra iuventus?
  3. pulchrius hac fuerat, Troia, perire tibi.
  4. olim mirabar, quod tanti ad Pergama belli
  5. Europae atque Asiae causa puella fuit:
  6. nunc, Pari, tu sapiens et tu, Menelae, fuisti,