Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. Romana accumbes prima puella Iovi,
  2. nec semper nobiscum humana cubilia vises;
  3. post Helenam haec terris forma secunda redit.
  4. hac ego nunc mirer si flagret nostra iuventus?
  5. pulchrius hac fuerat, Troia, perire tibi.
  6. olim mirabar, quod tanti ad Pergama belli
  7. Europae atque Asiae causa puella fuit:
  8. nunc, Pari, tu sapiens et tu, Menelae, fuisti,
  9. tu quia poscebas, tu quia lentus eras.
  10. digna quidem facies, pro qua vel obiret Achilles;
  11. vel Priamo belli causa probanda fuit.
  12. si quis vult fama tabulas anteire vetustas,