Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- et sua cum antiquae committit scripta Corinnae,
 - carmina quae quivis non putat aequa suis.
 - num tibi nascenti primis, mea vita, diebus
 - candidus argutum sternuit omen Amor?
 - haec tibi contulerunt caelestia munera divi,
 - haec tibi ne matrerm forte dedisse putes.
 - non non humani partus sunt talia dona:
 - ista decem menses non peperere bona.
 - gloria Romanis una es tu nata puellis:
 - Romana accumbes prima puella Iovi,
 - nec semper nobiscum humana cubilia vises;
 - post Helenam haec terris forma secunda redit.
 - hac ego nunc mirer si flagret nostra iuventus?
 - pulchrius hac fuerat, Troia, perire tibi.
 - olim mirabar, quod tanti ad Pergama belli
 - Europae atque Asiae causa puella fuit:
 - nunc, Pari, tu sapiens et tu, Menelae, fuisti,
 - tu quia poscebas, tu quia lentus eras.
 - digna quidem facies, pro qua vel obiret Achilles;
 - vel Priamo belli causa probanda fuit.