Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. neu sibi neve mihi quae nocitura forent:
  2. talis visa mihi somno dimissa recenti.
  3. heu quantum per se candida forma valet!
  4. 'Quid tu matutinus,' ait 'speculator amicae,
  5. me similem vestris moribus esse putas?
  6. non ego tam facilis: sat erit mihi cognitus unus,
  7. vel tu vel si quis verior esse potest.
  8. apparent non ulla toro vestigia presso,
  9. signa volutantis nec iacuisse duos.
  10. aspice ut in toto nullus mihi corpore surgat
  11. spiritus admisso notus adulterio.'
  12. dixit, et opposita propellens savia dextra
  13. prosilit in laxa nixa pedem solea.
  14. sic ego tam sancti custos deludor amoris:
  15. ex illo felix nox mihi nulla fuit.
  1. QVO fugis a demens? nulla est fuga: tu licet usque
  2. ad Tanain fugias, usque sequetur Amor.
  3. non si Pegaseo vecteris in aere dorso,
  4. nec tibi si Persei moverit ala pedes;
  5. vel si te sectae rapiant talaribus aurae,