Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. hic erat, hunc mulier nobis irata locavit.'
  2. dixit, et in collo iam mihi nodus erat.
  3. ---hic alter iubet in medium propellere, at alter,
  4. 'Intereat, qui nos non putat esse deos!
  5. haec te non meritum totas exspectat in horas:
  6. at tu nescio quas quaeris, inepte, fores.
  7. quae cum Sidoniae nocturna ligamina mitrae
  8. solverit atque oculos moverit illa gravis,
  9. afflabunt tibi non Arabum de gramine odores,
  10. sed quos ipse suis fecit Amor manibus.
  11. parcite iam, fratres, iam certos spondet amores;
  12. et iam ad mandatam venimus ecce domum.'