Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. quae sit stella homini commoda quaeque mala!
  2. seu pedibus Parthos sequimur seu classe Britannos,
  3. et maris et terrae caeca pericla viae;
  4. rursus et obiectum flemus caput esse tumultu
  5. cum Mavors dubias miscet utrimque manus;
  6. ---
  7. praeterea domibus flammam domibusque ruinas,
  8. neu subeant labris pocula nigra tuis.
  9. s amans novit, quando periturus et a qua
  10. morte, neque hic Boreae flabra neque arma timet.
  11. iam licet et Stygia sedeat sub harundine remex,
  12. cernat et infernae tristia vela ratis:
  13. si modo clamantis revocaverit aura puellae,
  14. concessum nulla lege redibit iter.
  1. IVPPITER, affectae tandem miserere puellae:
  2. tam formosa tuum mortua crimen erit.
  3. hoc tibi vel poterit coniunx ignoscere Iuno:
  4. frangitur et Iuno, si qua puella perit.
  5. venit enim tempus, quo torridus aestuat aer,
  6. incipit et sicco fervere terra Cane.