Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. nec iam umore gravis tollere posse comas,
  2. qualem purpureis agitatam fluctibus Hellen,
  3. aurea quam molli tergore vexit ovis.
  4. quam timui, ne forte tuum mare nomen haberet,
  5. atque tua labens navita fleret aqua!
  6. quae tum ego Neptuno, quae tum cum Castore fratri,
  7. quaeque tibi excepi, iam dea, Leucothoe!
  8. at tu vix primas extollens gurgite palmas
  9. saepe meum nomen iam peritura vocas.
  10. quod si forte tuos vidisset Glaucus ocellos,
  11. esses Ionii facta puella maris,
  12. et tibi ob invidiam Nereides increpitarent,
  13. candida Nesaee, caerula Cymothoe.
  14. sed tibi subsidio delphinum currere vidi,