Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- VIDI te in somnis fracta, mea vita, carina
 - Ionio lassas ducere rore manus,
 - et quaecumque in me fueras mentita fateri,
 - nec iam umore gravis tollere posse comas,
 - qualem purpureis agitatam fluctibus Hellen,
 - aurea quam molli tergore vexit ovis.
 - quam timui, ne forte tuum mare nomen haberet,
 - atque tua labens navita fleret aqua!
 - quae tum ego Neptuno, quae tum cum Castore fratri,
 - quaeque tibi excepi, iam dea, Leucothoe!
 - at tu vix primas extollens gurgite palmas
 - saepe meum nomen iam peritura vocas.
 - quod si forte tuos vidisset Glaucus ocellos,
 - esses Ionii facta puella maris,
 - et tibi ob invidiam Nereides increpitarent,
 - candida Nesaee, caerula Cymothoe.
 - sed tibi subsidio delphinum currere vidi,
 - qui, puto, Arioniam vexerat ante lyram.
 - iamque ego conabar summo me mittere saxo,
 - cum mihi discussit talia visa metus.