Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. nonne fuit satius duro servire tyranno
  2. et gemere in tauro, saeve Perille, tuo?
  3. Gorgonis et satius fuit obdurescere vultu,
  4. Caucasias etiam si pateremur avis.
  5. sed tamen obsistam. teritur robigine mucro
  6. ferreus et parvo saepe liquore silex:
  7. at nullo dominae teritur sub crimine amor, qui
  8. restat et immerita sustinet aure minas.
  9. ultro contemptus rogat, et peccasse fatetur
  10. laesus, et invitis ipse redit pedibus.
  11. tu quoque, qui pleno fastus assumis amore,
  12. credule, nulla diu femina pondus habet.
  13. an quisquam in mediis persolvit vota procellis.
  14. cum saepe in portu fracta carina natet?
  15. aut prius infecto deposcit praemia cursu,
  16. septima quam metam triverit arte rota?
  17. mendaces ludunt flatus in amore secundi:
  18. si qua venit sero, magna ruina venit.
  19. tu tamen interea, quamvis te diligat illa,
  20. in tacito cohibe gaudia clausa sinu.