Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. sive ego Tithonus sive ego Nestor ero.
  2. nonne fuit satius duro servire tyranno
  3. et gemere in tauro, saeve Perille, tuo?
  4. Gorgonis et satius fuit obdurescere vultu,
  5. Caucasias etiam si pateremur avis.
  6. sed tamen obsistam. teritur robigine mucro
  7. ferreus et parvo saepe liquore silex:
  8. at nullo dominae teritur sub crimine amor, qui
  9. restat et immerita sustinet aure minas.
  10. ultro contemptus rogat, et peccasse fatetur
  11. laesus, et invitis ipse redit pedibus.
  12. tu quoque, qui pleno fastus assumis amore,