Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- cui fugienda fuit indocti semita vulgi,
 - ipsa petita lacu nunc mihi dulcis aqua est.
 - ingenuus quisquam alterius dat munera servo,
 - ut promissa suae verba ferat dominae?
 - et quaerit totiens 'Quaenam nunc porticus illam
 - integit?' et 'Campo quomovet illa pedes?'
 - deinde, ubi pertuleris, quos dicit fama labores
 - Herculis, ut scribat 'Muneris ecquid habes?'
 - cernere uti possis vultum custodis amari,
 - captus et immunda saepe latere casa?
 - quam care semel in toto nox vertitur anno!
 - a pereant, si quos ianua clausa iuvat!
 - contra, reiecto quae libera vadit amictu,
 - custodum et nullo saepta timore, placet?
 - cui saepe immundo Sacra conteritur Via socco,
 - nec sinit esse moram, si quis adire velit;
 - differet haec numquam, nec poscet garrula, quod
 - astrictus ploret saepe dedisse pater,
 - nec dicet ' Timeo, propera iam surgere, quaeso:
 - infelix, hodie vir mihi rure venit.'