Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. frigida de tota fronte cadebat aqua.
  2. quaeris, Demophoon, cur sim tam mollis in omnis?
  3. quod quaeris, 'quare' non habet ullus amor.
  4. cur aliquis sacris laniat sua bracchia cultris
  5. et Phrygis insanos caeditur ad numeros?
  6. uni cuique dedit vitium natura creato:
  7. mi fortuna aliquid semper amare dedit.
  8. me licet et Thamyrae cantoris fata sequantur,
  9. numquam ad formosas, invide, caecus ero.
  10. sed tibi si exilis videor tenuatus in artus,
  11. falleris: haud umquam est culta labore Venus.
  12. percontere licet: saepe est experta puella
  13. officium tota nocte valere meum.
  14. Iuppiter Alcmenae geminas requieverat Arctos,
  15. et caelum noctu bis sine rege fuit;
  16. nec tamen idcirco languens ad fulmina venit: