Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. uxorem ille tuus pulcher amator habet!
  2. tot noctes periere: nihil pudet? aspice, cantat
  3. liber: tu nimium credula, sola iaces.
  4. et nunc inter eos tu sermo es, te ille superbus
  5. dicit se invito saepe fuisse domi.
  6. dispeream, si quicquam aliud quam gloria de te
  7. quaeritur: has laudes ille maritus habet.
  8. Colchida sic hospes quondam decepit Iason:
  9. eiecta est (tenuit namque Creusa) domo.
  10. sic a Dulichio iuvene est elusa Calypso:
  11. vidit amatorem pandere vela suum.
  12. a nimium faciles aurem praebere puellae,
  13. discite desertae non temere esse bonae!
  14. huic quoque, qui restat, iam pridem quaeritur alter
  15. experta in primo, stulta, cavere potes.
  16. nos quocumque loco, nos omni tempore tecum