Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. sed tibi iam videor Dodona verior augur.
  2. uxorem ille tuus pulcher amator habet!
  3. tot noctes periere: nihil pudet? aspice, cantat
  4. liber: tu nimium credula, sola iaces.
  5. et nunc inter eos tu sermo es, te ille superbus
  6. dicit se invito saepe fuisse domi.
  7. dispeream, si quicquam aliud quam gloria de te
  8. quaeritur: has laudes ille maritus habet.
  9. Colchida sic hospes quondam decepit Iason:
  10. eiecta est (tenuit namque Creusa) domo.
  11. sic a Dulichio iuvene est elusa Calypso:
  12. vidit amatorem pandere vela suum.
  13. a nimium faciles aurem praebere puellae,
  14. discite desertae non temere esse bonae!
  15. huic quoque, qui restat, iam pridem quaeritur alter
  16. experta in primo, stulta, cavere potes.
  17. nos quocumque loco, nos omni tempore tecum
  18. sive aegra pariter sive valellte sumus.