Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. inferno damnes, Aeace, iudicio,
  2. atque inter Tityi volucris mea poena vagetur,
  3. tumque ego Sisyphio saxa labore geram!
  4. nec tu supplicibus me sis venerata tabellis:
  5. ultima talis erit quae mea prima fides.
  6. hoc mihi perpetuo ius est, quod s amator
  7. nec cito desisto nec temere incipio.
  1. A QVANTVM de me Panthi tibi pagina finxit,
  2. tantum illi Pantho ne sit amica Venus!
  3. sed tibi iam videor Dodona verior augur.
  4. uxorem ille tuus pulcher amator habet!
  5. tot noctes periere: nihil pudet? aspice, cantat