Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- septima iam plenae deducitur orbita lunae,
 - cum de me et de te compita nulla tacent:
 - interea nobis non numquam ianua mollis,
 - non numquam lecti copia facta tui.
 - nec mihi muneribus nox ulla est empta beatis:
 - quidquid eram, hoc animi gratia magna tui.
 - cum te tam multi peterent, tu me una petisti:
 - possum ego naturae non meminisse tuae?
 - tum me vel tragicae vexetis Erinyes, et me
 - inferno damnes, Aeace, iudicio,
 - atque inter Tityi volucris mea poena vagetur,
 - tumque ego Sisyphio saxa labore geram!
 - nec tu supplicibus me sis venerata tabellis:
 - ultima talis erit quae mea prima fides.
 - hoc mihi perpetuo ius est, quod s amator
 - nec cito desisto nec temere incipio.