Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. et pecus et finis pauperis agricolae.
  2. illic te nulli poterunt corrumpere ludi,
  3. fanaque peccatis plurima causa tuis.
  4. illic assidue tauros spectabis arantis,
  5. et vitem docta ponere falce comas;
  6. atque ibi rara feres inculto tura sacello,
  7. haedus ubi agrestis corruet ante focos;
  8. protinus et nuda choreas imitabere sura;
  9. omnia ab externo sint modo tuta viro.
  10. ipse ego venabor: iam nunc me sacra Dianae
  11. suscipere et Veneris ponere vota iuvat.
  12. incipiam captare feras et reddere pinu
  13. cornua et audaces ipse monere canis;
  14. non tamen ut vastos ausim temptare leones
  15. aut celer agrestis comminus ire sues.
  16. haec igitur mihi sit lepores audacia mollis