Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. sola eris et solos spectabis, Cynthia, montis
  2. et pecus et finis pauperis agricolae.
  3. illic te nulli poterunt corrumpere ludi,
  4. fanaque peccatis plurima causa tuis.
  5. illic assidue tauros spectabis arantis,
  6. et vitem docta ponere falce comas;
  7. atque ibi rara feres inculto tura sacello,
  8. haedus ubi agrestis corruet ante focos;
  9. protinus et nuda choreas imitabere sura;
  10. omnia ab externo sint modo tuta viro.
  11. ipse ego venabor: iam nunc me sacra Dianae
  12. suscipere et Veneris ponere vota iuvat.
  13. incipiam captare feras et reddere pinu
  14. cornua et audaces ipse monere canis;
  15. non tamen ut vastos ausim temptare leones
  16. aut celer agrestis comminus ire sues.
  17. haec igitur mihi sit lepores audacia mollis
  18. excipere et structo figere avem calamo,
  19. qua formosa suo Clitumnus flumina luco
  20. integit, et niveos abluit unda boves.