Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. protinus et nuda choreas imitabere sura;
  2. omnia ab externo sint modo tuta viro.
  3. ipse ego venabor: iam nunc me sacra Dianae
  4. suscipere et Veneris ponere vota iuvat.
  5. incipiam captare feras et reddere pinu
  6. cornua et audaces ipse monere canis;
  7. non tamen ut vastos ausim temptare leones
  8. aut celer agrestis comminus ire sues.
  9. haec igitur mihi sit lepores audacia mollis
  10. excipere et structo figere avem calamo,
  11. qua formosa suo Clitumnus flumina luco
  12. integit, et niveos abluit unda boves.
  13. tu quotiens aliquid conabere, vita, memento
  14. venturum paucis me tibi Luciferis.
  15. hic me nec solae poterunt avertere silvae,
  16. nec vaga muscosis flumina fusa iugis,
  17. quin ego in assidua mutem tua nomina lingua:
  18. absenti nemo non nocuisse velit.
  1. QVID fles abducta gravius Briseide? quid fles
  2. anxia captiva tristius Andromacha?