Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. haedus ubi agrestis corruet ante focos;
  2. protinus et nuda choreas imitabere sura;
  3. omnia ab externo sint modo tuta viro.
  4. ipse ego venabor: iam nunc me sacra Dianae
  5. suscipere et Veneris ponere vota iuvat.
  6. incipiam captare feras et reddere pinu
  7. cornua et audaces ipse monere canis;
  8. non tamen ut vastos ausim temptare leones
  9. aut celer agrestis comminus ire sues.
  10. haec igitur mihi sit lepores audacia mollis
  11. excipere et structo figere avem calamo,
  12. qua formosa suo Clitumnus flumina luco