Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- ETSI me invito discedis, Cynthia, Roma,
 - laetor quod sine me devia rura coles.
 - nullus erit castis iuvenis corruptor in agris,
 - qui te blanditiis non sinat esse probam;
 - nulla neque ante tuas orietur rixa fenestras,
 - nec tibi clamatae somnus amarus erit.
 - sola eris et solos spectabis, Cynthia, montis
 - et pecus et finis pauperis agricolae.
 - illic te nulli poterunt corrumpere ludi,
 - fanaque peccatis plurima causa tuis.
 - illic assidue tauros spectabis arantis,
 - et vitem docta ponere falce comas;
 - atque ibi rara feres inculto tura sacello,
 - haedus ubi agrestis corruet ante focos;
 - protinus et nuda choreas imitabere sura;
 - omnia ab externo sint modo tuta viro.
 - ipse ego venabor: iam nunc me sacra Dianae
 - suscipere et Veneris ponere vota iuvat.
 - incipiam captare feras et reddere pinu
 - cornua et audaces ipse monere canis;