Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- quid mea si canis aetas candesceret annis,
 - et faceret scissas languida ruga genas?
 - at non Tithoni spernens Aurora senectam
 - desertum Eoa passa iacere domo est:
 - illum saepe suis decedens fovit in ulnis
 - quam prius adiunctos sedula lavit equos;
 - illum ad vicinos cum amplexa quiesceret Indos,
 - maturos iterum est questa redire dies;
 - illa deos currum conscendens dixit iniquos,
 - invitum et terris praestitit officium.
 - cui maiora senis Tithoni gaudia vivi,
 - quam gravis amisso Memnone luctus erat.
 - cum sene non puduit talem dormire puellam
 - et canae totiens oscula ferre comae.
 - at tu etiam iuvenem odisti me, perfida, cum sis
 - ipsa anus haud longa curva futura die.
 - quin ego deminuo curam, quod saepe Cupido
 - huic malus esse solet, cui bonus ante fuit.