Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. quem modo felicem invidia admirante ferebant,
  2. nunc decimo admittor vix ego quoque die.
  3. nunc iacere e duro corpus iuvat, impia, saxo,
  4. sumere et in nostras trita venena manus;
  5. nec licet in triviis sicca requiescere luna,
  6. aut per rimosas mittere verba fores.
  7. quod quamvis ita sit, dominam mutare cavebo:
  8. tum flebit, cum in me senserit esse fidem.
  1. assiduae multis odium peperere querelae:
  2. frangitur in tacito femina saepe viro.
  3. si quid vidisti, semper vidisse negato!
  4. aut si quid doluit forte, dolere nega!
  1. quid mea si canis aetas candesceret annis,
  2. et faceret scissas languida ruga genas?
  3. at non Tithoni spernens Aurora senectam
  4. desertum Eoa passa iacere domo est:
  5. illum saepe suis decedens fovit in ulnis
  6. quam prius adiunctos sedula lavit equos;
  7. illum ad vicinos cum amplexa quiesceret Indos,
  8. maturos iterum est questa redire dies;