Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. nec, modo si sapias, quod minus esse velis.
  2. quem modo felicem invidia admirante ferebant,
  3. nunc decimo admittor vix ego quoque die.
  4. nunc iacere e duro corpus iuvat, impia, saxo,
  5. sumere et in nostras trita venena manus;
  6. nec licet in triviis sicca requiescere luna,
  7. aut per rimosas mittere verba fores.
  8. quod quamvis ita sit, dominam mutare cavebo:
  9. tum flebit, cum in me senserit esse fidem.
  1. assiduae multis odium peperere querelae:
  2. frangitur in tacito femina saepe viro.
  3. si quid vidisti, semper vidisse negato!
  4. aut si quid doluit forte, dolere nega!
  1. quid mea si canis aetas candesceret annis,