Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- mentiri noctem, promissis ducere amantem,
 - hoc erit infectas sanguine habere manus!
 - horum ego sum vates, quotiens desertus amaras
 - explevi noctes, fractus utroque toro.
 - vel tu Tantalea moveare ad flumina sorte,
 - ut liquor arenti fallat ab ore sitim;
 - vel tu Sisyphios licet admirere labores,
 - difficile ut toto monte volutet onus;
 - durius in terris nihil est quod vivat amante,
 - nec, modo si sapias, quod minus esse velis.
 - quem modo felicem invidia admirante ferebant,
 - nunc decimo admittor vix ego quoque die.
 - nunc iacere e duro corpus iuvat, impia, saxo,
 - sumere et in nostras trita venena manus;
 - nec licet in triviis sicca requiescere luna,
 - aut per rimosas mittere verba fores.
 - quod quamvis ita sit, dominam mutare cavebo:
 - tum flebit, cum in me senserit esse fidem.