Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. arserit et quantis nupta Creusa malis.
  2. nullane sedabit nostros iniuria fletus?
  3. an dolor hic vitiis nescit abesse tuis?
  4. tot iam abiere dies, cum me nec cura theatri
  5. nec tetigit Campi, nec mea mensa iuvat.
  6. at pudeat certe, pudeat! nisi forte, quod aiunt,
  7. turpis amor surdis auribus esse solet.
  8. cerne ducem, modo qui fremitu complevit inani
  9. Actia damnatis aequora militibus:
  10. hunc infamis arnor versis dare terga carinis
  11. iussit et extremo quaerere in orbe fugam.
  12. Caesaris haec virtus et gloria Caesaris haec est:
  13. illa, qua vicit, condidit arma manu.
  14. sed quascumque tibi vestis, quoscumque smaragdos,
  15. quosve dedit flavo lumine chrysolithos,
  16. haec videam rapidas in vanum ferre procellas:
  17. quae tibi terra, velim, quae tibi fiat aqua.
  18. non semper placidus periuros ridet amantis
  19. Iuppiter et surda neglegit aure preces.
  20. vidistis toto sonitus percurrere caelo,