Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. numquam Venales essent ad munus amicae,
  2. atque una fieret cana puella domo;
  3. numquam septenas noctes seiuncta cubares,
  4. candida tam foedo bracchia fusa viro,
  5. non quia peccarim (testor te), sed quia vulgo
  6. formosis levitas semper amica fuit.