Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. atque utinam Romae nemo esset dives, et ipse
  2. straminea posset dux habitare casa!
  3. numquam Venales essent ad munus amicae,
  4. atque una fieret cana puella domo;
  5. numquam septenas noctes seiuncta cubares,
  6. candida tam foedo bracchia fusa viro,
  7. non quia peccarim (testor te), sed quia vulgo
  8. formosis levitas semper amica fuit.
  9. barbarus exclusis agitat vestigia lumbis,
  10. et subito felix nunc mea regna tenet!
  11. aspice quid donis Eriphyla invenit amaris,
  12. arserit et quantis nupta Creusa malis.
  13. nullane sedabit nostros iniuria fletus?
  14. an dolor hic vitiis nescit abesse tuis?
  15. tot iam abiere dies, cum me nec cura theatri
  16. nec tetigit Campi, nec mea mensa iuvat.
  17. at pudeat certe, pudeat! nisi forte, quod aiunt,
  18. turpis amor surdis auribus esse solet.
  19. cerne ducem, modo qui fremitu complevit inani
  20. Actia damnatis aequora militibus: