Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- atque utinam Romae nemo esset dives, et ipse
- straminea posset dux habitare casa!
- numquam Venales essent ad munus amicae,
- atque una fieret cana puella domo;
- numquam septenas noctes seiuncta cubares,
- candida tam foedo bracchia fusa viro,
- non quia peccarim (testor te), sed quia vulgo
- formosis levitas semper amica fuit.